Cumque laudaret eum turba, Pharisaei dicebant: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemones. A Belo primo nomine idoli, variae gentes secundum idiomata linguae suae cognominabant idola sua. Babylonius dixit Bel, Moabita Beel, Palaestini Baal. Quandoque aliquid superaddebant, ut Beelphegor, id est Deus tentiginis, qui est Priapus. Quandoque Baalim, qui est Deus Sydoniorum, et sonat, vir meus, id est robur meum et caput. Beelzebub tamen nullius idoli nomen erat, sed Judaei irrisorie vicinum sibi idolum Acharonitarum sic vocabant, et sonat vir muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis, quas sequuntur muscae. Nec est finalis littera d, vel l, vel v, sed b. Quibus ait Jesus: Filii autem vestri in quo ejiciunt? Quasi dicat: Si in filiis vestris hanc expulsionem Deo datis, cur non in me idem facitis? Erant enim de Judaeis exorcistae, qui per exorcismos Salomonis daemones ejiciebant, maxime si radix cujusdam herbae poneretur in naribus obsessi. Ait enim Josephus se vidisse quemdam exorcistam captum, et adductum ad Vespasianum, dum obsideret Jerusalem, qui annulum, sub cujus gemma radix erat, posuit in naribus cujusdam obsessi, et adjuravit daemonem, et egressus est daemon. Ut autem probaret ejectum daemonem, posuit pelvim aqua plenam in medio, et adjuravit daemonem, ut subverteret pelvim; et subvertit eam. Quod autem in annulis quidam includunt spiritum immundum, per quem impetant aliis daemonibus, non creditur esse Salomonis inventum. De Cypriano mago martyre dicit Augustinus, quod in pixide quadam eburnea, dum adhuc magus esset, tres habebat daemones inclusos, per quos quod volebat operabatur, emittendo illos ad quod volebat, et postea redibant. Sed puellam cujus amore tenebatur nunquam potuit adducere, quia illis semper signaculum crucis opposuit. Quo percepto, Cyprianus ad fidem conversus est, postea martyr factus cum Justina virgine.